- PRINCEPS
- I.PRINCEPSnomen Tibicinis, apud Phaedrum, l. 5. Fab. 8. v. 5. laudatum Salmasio ad Solin. p. 1264.Princeps tibicen notior paulo fuit.II.PRINCEPSnon solum apud veteres Latinos Patres, Hieronymum, Ambrosium, Augustinum, sed et apud priores illis Latinitatis Auctores, idem quod Primus; aut, sicut est in Codice, Primicerius. Sic apud M. Tullium Princeps Senatus aut Princeps Civitatis; et Princeps actor, ὁ πρωταγωνιςτὴς: Augustinus quoque, quando Petrum Principem vocat, explicans se, fuisse eum, ait, in ordine Apostolorum primum, Serm. 13. de verbis Dom. et in Ioh. tract. 124. A quo vero Augustus, arte singulari usus, Remp. occupavit, Principis nomine, ut ait Tacitus, l. 1. Annal. c. 1. coepit haec vox duplici notione usurpari, et modo τὸν πρῶτον, modo τὸν ἄρχοντα designare. Fuit autem in eo Augusti Sophisma, quod sub veteri nomine (erat enim in Republica, qui dicebatur Princeps Senatus, ut monitum) Imperium novum sibi asseruit, unde homonymia orta. Nam etiam apud Tacitum et posterioris Latinitatis Scriptores, ut de Augustino vidimus, Princeps pro primo in crebro usu est; ut cum ait Tacitus, Annal. l. 1. c. 9. Idem dies accepti quondam Imperii princeps et vitae supremus. Sic in Ecclesiis Africanis, qui Graecis dicebatur Α᾿ρχιερεὺς (est autem Episcopus) vocabatur Princeps Sacerdotum: et Optato Scriptori Africano quidam Episcopi dicuntur Κορυφαῖοι καὶ ἔξαρχοι τȏυ ἄλλων, Apices et Principes aliorum: quod quia propter usum ancipitem vocis intelligi poterat, vel περὶ ἄρχοντος Sacerdotum, vel de primo inter illos dignitate aut merito, imo quia iam aetate Augustini ad fovendam ambitionem vel suam, vel alienam, appellationem eam quidam trahebant et superbius aliquid ac τυφωδέςτερον ea vox significabat; in Concilio Carthaginensi illo, quô typhus titulorum est coercitus, etiam iste Princeps Sacerdotum damnatus est. Vide Isaac. Casaubon. Exercitat. 15. in Baronium sect. 14. et Suicerum voce Ε῎ξαρχος. Facit ad genuinum significatum vocis, quod Romani Principem Equestris ordinis illum, quem Censores primô locô scripsêre in Equitum tabulis, sive Catalogo: Principem Senatus eum, qui in lectione Senatus ab iisdem, peractô censu, primô locô recitabatur, nominavêre, qui honor fere nemini nisi Consulari et Censorio tribuebatur: retinebatque talis locum illum apud alios quoque Censores, nec nisi eô mortuô alius hôc titulô veniebat. Iidem Principem Iuventutis dicebant eum, qui ex numero filiorum primi nominis Senatorum, praesidebat Ludis Troianis, qui in Circo a pueris maioribus minoribusque turmatim congredientibus, celebrabantur. Qua de ro vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 5. c. 25. et alibi. Postea tamen Princeps Iuventutis, idem fuit, qui Caesar vel Nobilissimus, indubitatus nempe Imperii haeres et successor designatus, eôdem Augustô; de quo supra, Auctore, vide Tacit. Annal. l. 1. c. 3. ubi eum, genitos Agrippâ Caium ac Lucium in familiam Caesarum induxisse; nec dum positâ puerili praetextâ, Principes Iuventutis appellari cupivisse, memorat. Quod institutum reliqui dein Imperatores retinuerunt, qui, Augustum imitati, quem vellent Successorem habere, adoptârunt, Principemque Iuventutis nuncupârunt, ac variis honoribus, Consulatibus, Pontificatu, Tribunitiâ etiam potestate ac aliis ornârunt. Sic Nero Princeps Iuventutis a Claudio dictus: et exstant in Hub. Goltzii Augusto numismata aliquot cum his Inscript. C. L. Caesares Augusti. f. Coss. design. Princ. Iuvent. Item, C. Caesar. Augusti. f. Pont. Coss. des. Princ. Iuvent. Item, C. Caesar. Augusti. f. Augur. Coss. des. Princ. Iuvent. etc. ut taceam lapides, quos idem Goltzius et Onuphr. Panvinius, huius rei testes vocant. Postquam vero a Caesarum familia ad alios Imperium esset translatum, destinati Successores, non Principes amplius Iuventutis, sed Caesares appellabantur, novô prorsus more, quô factum est, ut posterioribus temporibus haec appellatio non familiae amplius, sed dignitatis esset. Vide Ael. Spartian. in Aelio Vero, c. 2. et Orosium, l. 7. c. 25. Retinueruntque hoc nomen etiam tum, cum ad Imperatoriae Maiestatis fastigium pervenerunt. Donec tandem Caesares Nobilissimi vocitari coeperunt, ut ex Fastis Onuphrii Panvinii et imaginibus Imperatorum quas ex antiquis numismatibus Iac. de Strada illis Fastis adiecit, videre est. Ita ergo Principes tum Iuventutis, dein Caefarei, tandem Caesares Nobilissimi, olim iidem fuêre, qui hodie in Imperio Romano-Germanico Reges Romanorum: in Gallia Delphini: in M. Britannia Principes Walliae: in Hispania Infantes etc. dici solent. Rosin. l. 7. c. 13. Addam, inter species Iuris civilis scripti, quas Iustinianus recenset, l. 1. tit. 2. Principum placita, numerari, quae nihil aliud sunt, quam id, quod Imperator per Epistolam constituit, vel cognoscens decrevit, vel edictô praecepit; quae etiam Leges sunt Legisque vigorem habent: Cum Populus Lege Regiâ, quae de eius Imperio fertur, ei et in eum omne Imperium suum et potestatem concesserit. Idem Rosin. l. 8. c. 1.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.